No de notice : pddn_l.202206211651564030200
Notice créée par : Louis Chevalier.
Succurre ergo sancta Dei genitrix (l)
Leçon
Bibliographie
- Augustin d’Hippone, Sermon 208 (PL 96, 272C)
Mention de la pièce
Succurre ergo, sancta Dei genitrix Christi piissima, miseris ad te confugientibus, veniam tribue poscentibus, adiuua et refoue omnes qui in te confidunt. Ora pro totius mundi piaculis, interueni pro clero, intercede pro monachorum choro, ora pro deuoto femineo sexu, sentiant omnes tuum leuamen quicunque inuocauerunt tuum gloriosissimum nomen. Sit tibi compassio super afflictionem captiuorum, sit pius affectus super celorum peregrinos. Et quia sine fine gaudentem atque letantem aspicis, quesumus ut preces nostras quas tibi cum fletibus confundimus ad Deum ipsa admittas, eumque ut proprium filium pro nobis interpelles, ut cum ille in fine seculi iudex apparuerit, cum ipso et nos appareamus in gloria (P424, fol. 333r)
Contexte
Office(s) : Matines
Fête(s) : Petit office de la Vierge (matines)