No de notice : pddn_piece.03052021-153969
Projet : Norécrit.
Notice créée par : Louis Chevalier.
Omnipotens sempiterne Deus qui humano corpori (or)
Oraison
Bibliographie
- /
Mention de la pièce
Omnipotens sempiterne Deus, qui humano corpori animam ad similitudinem tuam inspirare dignatus es, dum, te iubente, puluis in puluerem reuertitur, tu imaginem tuam cum sanctis et electis tuis, eternis sedibus precipias sociari, eamque ad te reuertentem de Egypti partibus, blande leniterque suscipias, et angelos tuos sanctos ei obuiam mittas, uiamque illi iustitie demonstra, et portas glorie tue aperi. Repelle quesumus, Domine, ab ea omnes principes tenebrarum, et agnosce depositum fidele quod tuum est. Suscipe, Domine, creaturam tuam, non a diis alienis creatam, sed a te solo Deo uiuo et uero, quia non est alius Deus preter te, Domine, et non est secundum opera tua. Letifica, clementissime Deus, animam serui tui N. et clarifica eam in multitudine misericordie tue. Ne memineris iniquitatum eius antiquarum, et ebrietatum quas suscitauit feruor maligni desiderii. Licet enim peccauerit, tamen te non negauit, sed signo fidei insignitus, te, qui omnia et eum inter omnia fecisti, fideliter adorauit (A39, fol. 21r)
Contexte
Office(s) : Recommandation
Fête(s) : Office des morts (recommandation de l'âme)