No de notice : pddn_piece.04232018-105049_3
Projet : Norécrit.
Notice créée par : Louis Chevalier.
Fratres doctrinis variis (ep)
Épitre
Bibliographie
- He 13, 9
Mention de la pièce
Doctrinis uariis et peregrinis nolite abduci. Obtimum enim est gratia stabilire cor, non escis, que non profuerunt ambulantibus eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deseruiunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficentie autem et communionis nolite obliuisci, talibus enim hostiis promeretur Deus (A42, fol. 145r)
Contexte
Office(s) : Messe matutinale
Fête(s) : Félix (messe matutinale)