No de notice : pddn_piece.04232018-164940
Projet : Norécrit.
Notice créée par : Louis Chevalier.
Cum natus esset (ev)
Évangile
Bibliographie
- Mt 2, 1
Mention de la pièce
Cum natus esset Ihesus in Bethleem Iude in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente uenerunt Ierosolimam, dicentes. Ubi est qui natus est rex Iudeorum, uidimus enim stellam eius in oriente, et uenimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolima cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei. In Bethleem Iudae, sic enim scriptum est per prophetam. Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes clam uocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stelle, que apparuit eis et mittens illos in Bethleem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero, et cum inueneritis, renuntiate mihi, ut et ego ueniens adorem eum. Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam uiderant in oriente, antecedebat eos, usque dum ueniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde. Et intrantes domum, inuenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adorauerunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et mirram. Et responso accepto in sompnis ne redirent ad Herodem, per aliam uiam reuersi sunt in regionem suam (A42, fol. 23v)
Contexte
Office(s) : Matines ; Grand messe
Fête(s) : Dimanche dans l’octave de l’Épiphanie (matines, grand-messe) ; Épiphanie (matines, grand-messe)