No de notice : pddn_piece.05112018-120119
Projet : Norécrit.
Notice créée par : Louis Chevalier.
In principio erat Verbum (ev)
Évangile
Bibliographie
- Jn 1,1
- Commentaire des matines (Nativité du Seigneur) : Bède, Homilia VII (PL 94, 38 c)
Mention de la pièce
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebre eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Hic uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux uera, que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, hiis qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitauit in nobis, et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratie et ueritatis (A42, fol. 18v)
Contexte
Office(s) : Grand messe ; Matines
Fête(s) : Nativité du Seigneur (matines, grand-messe) ; Sylvestre (matines)