No de notice : pddn_piece.06232018-124014
Projet : Norécrit.
Notice créée par : Louis Chevalier.
Ecce Dominus in fortitudine veniet (ca)
Cantique
Bibliographie
- Is 40, 10
Mention de la pièce
Ecce Dominus Deus in fortitudine ueniet et brachium eius dominabitur, ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo, sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo leuabit fetas ipse portabit, quis mensus est pugillo aquas et celos palmo ponderauit, quis appendit tribus digitis molem terre et librauit in pondere montes et colles in statera, quis adiuuit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit ei, cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitie et erudiuit eum scientiam et uiam prudentie ostendit illi, ecce gentes quasi stilla situle et quasi momentum statere reputate sunt, ecce insule quasi puluis exiguus et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum, omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputate sunt ei (A39, fol. 34v-35r)
Contexte
Office(s) : Matines
Fête(s) : Premier dimanche de l’Avent (matines)