No de notice : pddn_piece.06252018-144333
Projet : Norécrit.
Notice créée par : Louis Chevalier.
Corde creditur ad justitiam (ep)
Épitre
Bibliographie
- Rm 10, 10
Mention de la pièce
Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura, omnis qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Iudei et Greci. Nam idem Dominus omnium, diues in omnes qui inuocant illum. Omnis enim quicumque inuocauerit nomen Domini, salutis erit. Quomodo ergo inuocabunt, in quem non crediderunt, aut quomodo credent ei, quem non audierunt. Quomodo autem audient sine predicante, quomodo uero predicabunt nisi mittantur, sicut scriptum est. Quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona. Sed non omnes obediunt Euangelio. Isaias autem dicit : Domine, quis credidit auditui nostro. Ergo fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi. Sed dico : Numquid non audierunt. Et quidem in omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terre uerba eorum. (A42, fol. 191v-192r)
Contexte
Office(s) : Grand messe
Fête(s) : André (grand-messe)