No de notice : pddn_piece.06292018-134423
Projet : Norécrit.
Notice créée par : Louis Chevalier.
Multifarie multisque modis (ep)
Épitre
Bibliographie
- He 1, 1
Mention de la pièce
Multipharie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, nouissime, diebus istis loquutus est nobis in Filio, quem constituit heredem uniuersorum, per quem fecit et secula, qui cum sit splendor glorie, et figura substantie eius, portansque omnia uerbo uirtutis sue, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius pre illis nomen hereditauit. Cui enim dixit aliquando angelorum, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et rursum, ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terre, dicit, et adorent eum omnes angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit, qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad Filium autem, Thronus tuus Deus in seculum seculi, uirga equitatis, uirga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis pre participibus tuis. Et, Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt celi. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut uestimentum ueterascent, et uelut amictum mutabis eos, et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (A42, fol. 18r)
Contexte
Office(s) : Grand messe
Fête(s) : Nativité du Seigneur (grand-messe) ; Sixième jour après la Nativité (grand-messe)