No de notice : pddn_piece.07052018-203734_1
Projet : Norécrit.
Notice créée par : Louis Chevalier.
Vidi supra montem (ep)
Épitre
Bibliographie
- Ap 14, 1
Mention de la pièce
Vidi supra montem Sion agnum stantem et cum eo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. Et audiui uocem de celo, tamquam uocem aquarum multarum, et tanquam uocem tonitrui magni, et uocem, quam audiui, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Et cantabant quasi canticum nouum ante sedem, et ante quattuor animalia et seniores, et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra. Hii sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, uirgines enim sunt. Hii sequuntur Agnum quocumque ierit. Hii empti sunt ex ominibus primitie Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inuentum mendatium. Sine macula enim sunt ante thronum Dei (A42, fol. 20v)
Contexte
Office(s) : Grand messe
Fête(s) : Saints-Innocents (grand-messe)